CAEMENTUM

CAEMENTUM
CAEMENTUM
proprie dicitur hodie genus ferruminis, ex arena et calce tegulaque tusâ compositum; olim vero caementum dicebatur, minutus lapis caesus, politus et aequatus, ad structuram aedium, a caedendo dictus. Hinc Caementa veteres Latini semper distinguunt a quadratis lapidibus, Vitruvius inprimis l. 1. c. 5. l. 2. c. 7. et c. 8. in quo postremo loco, Graecos non usos esse e quadrato saxo structurâ, nec e caemento molli politâ, sed e silice, vel e duto lapide ordinariâ, dicitur. Idem ibid. caementitium saxum, a quadrato secernit. Imo Caementum idem, quod caesura: unde Caementa marmorea, pro assulis, quae e marmore cadunt, dum caeditur apud eunden, l. 7. c. 7. Sic quilibet lapis e lapidicina caesus, Caementum dicebatur, unde idem Auctor caementum, a silice, qui naturaliter ita reperitur, nec pars fuit maioris saxi, distinguit. Veteris notionis etiam apud Plinium usus, l. 36. c. 23. Igne lapides in aes solvuntur, igne ferrum gignitur ac domatur, igne crematô lapide caementa in tectis ligantur. i. e. lapides. Vide quoque eum l. 35. c. 13. Contra ferrumen ex arena et calce, ad farciendos et consolidandos parietes, Materiam, item Intritam, dixêre Vitruvius et Plinius, ut infra videre est. Solinus vero Caementa vocem de ferrumine iam usurpat, c. 28. Inter Nasamonas et Troglodytas gens Amantum est, quae salibus domos exstruunt: quos in modum cautium e montibus excitatos, ad usum aedium caementiciis nectunt struicibus. Ubi struices caementicias vocat caementa, quibus instrnuntur et nectuntur inter se lapides. Hoc enim proprie instruere dicebatur: ferruminare Plin. dixit, l. 31. c. 7. Quam vis etiam hîc accipere possemus caementicias structuras, h. e. ex saxo caementicio, ut intelligamus, sich domos apud Hammanientes salibus exstrui solitas, quasi si caementiciis struicibus necterentur; h. e. ex structura caementitia fierent. Quô sensu Caementum ac caementitium saxum, hodie medullonem Galli vocant, quod id structura inter quadratos lapides medius inferciatur. Ratio vero, quod Recentiores vocem pro intrita ipsa et ferrumine usurpârunt, haec est, quod in intritam seu mortarium adderentur et fragmina caementorum, i. e. lapidum, vel parva caementa, ut ex aliquot praefatorum Auctorum locis constat. Vide Salmas. ad Soln. p. 378. et 379.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ЦЕМЕНТ — (нем. Cement, от лат. caementum известковый раствор). Известковая смесь, употребляемая, как связующее вещество при каменных постройках. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. ЦЕМЕНТ искусственно… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • CIMENT — Le terme «ciment» est issu du latin coementum qui signifie mortier, liant des maçonneries. Ce sens étymologique a donc été à peu près conservé; il s’est toutefois restreint aux seuls liants dits hydrauliques – parce qu’ils sont capables de durcir …   Encyclopédie Universelle

  • Zement — Ze|ment [ts̮e mɛnt], der; [e]s, e: Baustoff aus Kalk, Ton und anderen Bestandteilen, der (mit Wasser vermengt) erhärtet: Zement mischen, anrühren; einen Sack Zement kaufen. Syn.: ↑ Beton, ↑ Mörtel. * * * Ze|mẹnt 〈m. 1; unz.〉 1. an der Luft od.… …   Universal-Lexikon

  • Portlandzement — Silhouette des Zementwerks Dyckerhoff in Neubeckum/Westf. mit Vorwärmerturm (Mitte), Silos und Förderbandbrücken. Ortseinfahrt von Höver mit …   Deutsch Wikipedia

  • Thurament — Silhouette des Zementwerks Dyckerhoff in Neubeckum/Westf. mit Vorwärmerturm (Mitte), Silos und Förderbandbrücken. Ortseinfahrt von Höver mit …   Deutsch Wikipedia

  • Zement — Silhouette des ehemaligen Zementwerks Dyckerhoff in Neubeckum/Westf. mit Vorwärmerturm (Mitte), Silos und Förderbandbrücken …   Deutsch Wikipedia

  • Zement (Baustoff) — Silhouette des Zementwerks Dyckerhoff in Neubeckum/Westf. mit Vorwärmerturm (Mitte), Silos und Förderbandbrücken. Ortseinfahrt von Höver mit …   Deutsch Wikipedia

  • Zementfabrikation — Silhouette des Zementwerks Dyckerhoff in Neubeckum/Westf. mit Vorwärmerturm (Mitte), Silos und Förderbandbrücken. Ortseinfahrt von Höver mit …   Deutsch Wikipedia

  • Zementputz — Silhouette des Zementwerks Dyckerhoff in Neubeckum/Westf. mit Vorwärmerturm (Mitte), Silos und Förderbandbrücken. Ortseinfahrt von Höver mit …   Deutsch Wikipedia

  • Zementwerk — Silhouette des Zementwerks Dyckerhoff in Neubeckum/Westf. mit Vorwärmerturm (Mitte), Silos und Förderbandbrücken. Ortseinfahrt von Höver mit …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”